Vita  Sti Ymerii

Vita Sti Ymerii, ex manuscripto Altaripensi,

Nous désignerons dans les notes, le bréviaire manuscrit de Berne,
de 1446 par Man. B. ; le bréviaire manuscrit du diocèse de Bâle, antérieur à 1461 , par Br. bas. m.,7, et le bréviaire du diocèse, imprimé
vers la fin du 15° siècle, par Br. bas.


Fuit vir nobilis quidam (« Quondam. » Br. bas. m.) gratia Dei preditus, nomine Ymerius. Hic, à puerili aetate Deo deditus, quorundam secularium
tumultibus depressus, qui nulli animum dedit voluptati. Sed dum in hac terra adhuc esset positus, despexit jam quasi aridum mundum cum horore (« Flore » Br. bas. m.). Liberiori namque genere ex provincia Augaugie et vico Lugduniaco oriundus, (« Fuit vir nobilis nomine Ymerius ex provincia Aleseaugiae oriundus, sacris litteris instructus qui nulli animum voluptati dedit. » Man. B.) sacris litteris instructus, cum  multos cerneret ire per abruta viciorum ac occupatione secularium negociorum se custodiendo abstrahere curavit. Maluit quippe Deo adherere quam hujus mundi viciis inservire,
Videbat enim homines mortales secularia opera exercere, unde gemens in corde suo dicebat : Quid faciam quod cotidie inpugnor pravis cogitationibus et refrigerii locum minime invenire valeo ? Consilio autem divinitus inito , sacre conversationis oraculum cepit edificare in paterne hereditatis proprietate. Cumque vir Dei ceptum opus in promptu haberet, quedam supervenir muliercula nimio stupore accensa, et videndi cupiditate anxia et interrogat de muri fabrica , ex qua re Christi famulus Ymerius intelligens non concessum sibi a Deo esse locum, imperfectum muri reliquit edificium. Ac citoque proprio famulo nomine Elberto, relicta domo rebusque propriis ac contribulibus suis et per abruta viarum deserti iter inchoans devenit in vallem quam vulgo Susingum nominant, que eodem tempore inhabitata et colonis inculta manebat, in qua modico tempore ut bonus agricola sentes et spinas propriis manibus extirpare cepit et ad cultum redigere, memorans psalmographi dulcia eloquia, qui ait : De proprio labore manuum panem edentem beatum fore. Sato vero agro excretisque segetibus et in aristas de floribus deductis, nullus in spicis messis colligende fructus apparuit, cernens igitur sacer Ymerius hoc peractum esse omnipotentis Dei examinatione ut per Salomonem sapientia testatur : Quod sicut aurum igne probatur, ita corda filiorum hominum conprobat Dominus.
Cepit requirere alme Dei genitricis Lausannensem ecclesiam,  («  Cernens vir sanctus examinationem Dei, teste sapientia, quòd sicut aurum in igne probatur, ita corda filiorum hominum comprobat Deus,

P. 1p. 2 ; p. 3 ; p. 4 ; p. 5 ; p. 6 ; p. 7 ; p. 8 ; p. 9 ; p. 10 ; p. 11 ; p. 12 ; p. 13 ; p. 14 ; p. 15 ; p. 16 ; p. 17 ; p. 18 ; p. 19 ; p. 20 ; p. 21; p. 22 ; p. 23 ; p. 24 ; p. 25 ; p. 26 ; p. 27p. 28 , p. 29 ; p. 30 ; p. 31;
p. 32 ; p. 33 ; p. 34 ; p. 35 ; p. 36 ; p. 37 ; p. 38 ; p. 39 ; p. 40 ;
Abbaye Saint Benoît ; Chapelle du Vorbourg

Pour nous contacter :

Téléphone : + 41 (032) 422 21 41
Télécopie : + 41 (032) 422 21 41Messagerie : portier@abbaye-saint-benoit.ch