Vita (suite)

Lausannensem ecclesiam, ecclesiam requisivit, petens ut ei circa locum episcopio vicinum degere licuisset. Qui locum aptum non inveniens Irosolimam transfretavit… » Man. B. ) ad quam cum pervenisset, honorabiliter a  rectoribus ejusdem ecclesie susceptus est ; horum igitur supplex postulat adjutorium ut ei circa Iocum episcopio vicinum degere licuisset; inter deprecativa autem verba cartam ab eis eo ordine sibi inscribi rogavit, ut si divina clementia aliquam illi adquirendi tribueret gratiam duas adquisitionum particulas prefate ecclesie redderet, tertiam autem portionem sibi famulantibus. Perambulans igitur vicina omnia perscrutando loca , aptum sibi locum minime invenit, in se itaque reversus vir Dei cepit in interiori suo affectuose meditari, ut loca illa que Christus corporaliter totius mundi salutem edocendo circumivit, quocun(cum ?)que incumbente labore visitaret, hanc maxime labori suo pretendens utilitatem , ut si superno placeret auctori, crucem Christi quam suo gestabat in corpore, usque ad martirii palmam quacumque salutari incidente occasione deportaret; illud dominicum sepissime revolvens : Qui vult venire post me abneget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me. Hac igitur tam sancta vir venerabilis ductus intentione Iherosolimam transfretavit, per triennium sanctissima loca visitando, vigiliis et orationibus die noctuque incessanter desudavit, post modum vero ut talentum sibi creditum ad usuram lacius multiplicaret, lingua syra arabicaque inibi instrui instituit. Ea autem tempestate accidit ut quedam grifis immanissima quondam paganorum insulam, cujus nomen pro loci remocione et temporis vetustate ab usu nostro discessit, cotidie insultando horrenda ingluvie devastaret, hoc divina ut credimus faciente dispensatione,  ut qui pro creatore creaturas adorabant ab ipsis merito creaturis affligerentur, et quia in prosperis Deum non recognoverant saltem tormentis ingruentibus afflicti salvatorem desiderarent. Tanta (« Tota » Br. bas. m.) itaque urgente necessitate rex prefate insule consilio inito cum primatibus suis, plebe etiam idipsum acclamante, quod fama christiane religionis que plurimum Iherosolimitane vigebat jamjam ad ipsos pervenerat, legatos cum litteris ad primates Iherosolimitane urbis tranmisit, testificans (« Testificatur. » Br. bas. m.) ut si quem sanctum virum ad ipsum transmitteret (« Mitterent. » Br. bas. m.)  qui terram suam ab instanti tormento (« Ab instanti periculo liberaret, tam ipse quam omnis plebs sibi subdita, fidem christianam susciperet » Br. bas. m.) liberaret, tam ipse quam principes sui et omnis plebs sibi subdita fidem christianam susciperent. Quo audito viri Iherosolimitani tantum... aggredi hesitantes  renuerunt, beatus verò Ymerius flamine divino celitus inspiratus non de sua presumuens

P. 1p. 2 ; p. 3 ; p. 4 ; p. 5 ; p. 6 ; p. 7 ; p. 8 ; p. 9 ; p. 10 ; p. 11 ; p. 12 ; p. 13 ; p. 14 ; p. 15 ; p. 16 ; p. 17 ; p. 18 ; p. 19 ; p. 20 ; p. 21; p. 22 ; p. 23 ; p. 24 ; p. 25 ; p. 26 ; p. 27p. 28 , p. 29 ; p. 30 ; p. 31;
p. 32 ; p. 33 ; p. 34 ; p. 35 ; p. 36 ; p. 37 ; p. 38 ; p. 39 ; p. 40 ;
Abbaye Saint Benoît ; Chapelle du Vorbourg

Pour nous contacter :

Téléphone : + 41 (032) 422 21 41
Télécopie : + 41 (032) 422 21 41Messagerie : portier@abbaye-saint-benoit.ch