Vita  (suite)

sanctitate sed de sui auctoris confidens virtute, qui dixit : Si habetis fidem, sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et obediret vobis, legationem a sancto patriarcha  suscipiens et legatis perducentibus eum ad prefatam insulam pervenit, ubi cum magna honorificentia a rege et populo susceptus est (« Ubi cum magno honore susceptus est. » Br. bas. m.) Die itaque prenominata congruum in locum accito conventu tam plebis quam principum, cum beatus Ymerius staret in medio eorum (« Quadaam verò die, cum beatus Ymerius staret in medio conventu totius populi. » Br. bas. m.), supradicta detestanda belua a scopulis quibus predam speculando insidebat, descendens in astantem plebem conabatur irruere ipsam de populari gestiens, ad cujus alarum horribilem applausum omnes unanimiter perteriti cum ejulatu magno ad terram prostrati sunt. Beatus vero Ymerius nullo terrore perculsus est, sed stans in medio conventu, facto signo crucis imperavit belue ut mansueta et sine alicujus lesione in locum sibi paratum descenderet. Ad cujus vocem igitur mansueta ac quasi domestica, continuo grifis in locum sibi a sancto viro perostensum descendit, beatus verò Ymerius intendens in coelum orationem cum lacrymis hujusmodi fudit dicens: « Omnis qui in filii tui humilitate jacentem mundum erexisti, erige corda prostrate plebis sancti spiritus gratia ut de infidelitatis tenebris erecta et de instanti periculo ad gratiam sanctissimi nominis tui liberata et claritatem veri luminis ipsum videlicet solem justitie recognoscat... Ihesum Christum Dominum nostrum, qui tecum vivit et regnat per omnia secula seculorum. Amen. » Peracta autem oratione, imperavit grifi ut minimam pedis sui ungulam proprio rostro abrasam in memoriam rei geste cederet, ac deindè usque ad extremos fines terre non amplius reversura, nec ulli unquam Deum colenti noscitura, avolaret. Grifis vero, sancti viri imperio in conspectu omnium obediens, tradita ei ungula a finibus illis avolavit, nec deinceps in insula illa apparuit. Ipso verò, baptizato rege et populo et omnia in fide edocto, ordinatisque tribus episcopis qui inibi plebem fideliter regerent et dicto vale omnibus Iherosolimam, cum ungula grifis remeavit, ibique cum ymnis et processionibus gloriose a fratribus susceptus est. Sed inter eos paululum commoratus. Ne favoralis aura peracti miraculi in labores suos latenter  irreperet, tumultum populi ad ipsum confluentis fugiens, assumpto sibi donante patriarcha justi Simeonis brachio et quibusdam aliis reliquiis Sanctorum in prefata grifis ungula repositis, cum comite suo Elberto transmarinas partes reliquit, et ad partes cismarinas quas pridem deseruerat repedavit, tandemque pervenit ad quemdam locum Ciriliacum nomine, ubi secundum suum

P. 1p. 2 ; p. 3 ; p. 4 ; p. 5 ; p. 6 ; p. 7 ; p. 8 ; p. 9 ; p. 10 ; p. 11 ; p. 12 ; p. 13 ; p. 14 ; p. 15 ; p. 16 ; p. 17 ; p. 18 ; p. 19 ; p. 20 ; p. 21; p. 22 ; p. 23 ; p. 24 ; p. 25 ; p. 26 ; p. 27p. 28 , p. 29 ; p. 30 ; p. 31;
p. 32 ; p. 33 ; p. 34 ; p. 35 ; p. 36 ; p. 37 ; p. 38 ; p. 39 ; p. 40 ;
Abbaye Saint Benoît ; Chapelle du Vorbourg

Pour nous contacter :

Téléphone : + 41 (032) 422 21 41
Télécopie : + 41 (032) 422 21 41Messagerie : portier@abbaye-saint-benoit.ch