Vita  (suite)

propositum coepit aedificare domum; (« Qui veniens Cyriliacum, non est permissus ibi aedificare domum ; verùm compulsus, Susingam remeavit. Ubi cum circa mediam noctem culmen montis ascendisset, ordinatione divina personitum campanae quem audjyjt, in quolibet galli cantu illius noctis directus est ad locum valde amœnam sibi à Deo provisum, ubi suem invenit silvaticam cum tribus porcis, quae ad vocem suam, per signum sanctae crucis, mansueta et domestica effecta est. Verùm ilium locum à spinis et urticibus purgavit et templum praeparavit, » Man. B. )  homines autem illius loci non cognoscentes tanti viri virtutem certatim exire illum inde uno animo coegerunt. Ille autem die ac nocte in oratione se dedit dicens : « Omnis coeli et terrae cunctorum conditor, in cujus voluntate cuncta subsistunt, cujus voluntati non est qui resistat, qui revocas errantes ut non pereant, custodi me servum tuum et ostende mihi locum in quo tibi mundo corde deserviam, quia non possum invenire locum refrigerii. » Et cum orasset ad Dominum validis precibus, surrexit per exhortationem spiritus talis voluntas, ut per invia moncium, vallium, silvarumque ac per Ioca asperrima aquarumque decursiones ad locum priorem quem anteà dimiserat, cui nomen Susingum est, remeavit. Advesperascente verò die, transacto culmine montis, sed quondam dilapsus est vir domini fontem ( «Ad quemdam irriguum dilapsus est vir Dei fontem. » Br. bas.).  Noctem verò illam insomnem duxit, et pervigil in Dei laudibus permansit; circa autem gallicinium audivit nole sonitum, pulsansque in latere suum famulum ait ad eum: « Audisne, mi frater, signum quod audio? » Ille econtra: « Nequaquam, sed miror te patrem dicere talia, tot juga moncium pertranseuntes nulla signa vidimus. « Vir autem Dei cultor prumptus incumbit in Dei laudibus, in quibus erat solitus. Intervallo postmodum aliquantulo facto, vice secunda cecinit gallus et iterum audivit. Tintinnabalum («Vice secundà et tertià gallus cecinit, ac iterum suis auribus metalli sonitus clarius insonuit. Sacer igitur vir Dei, audità tertià tyntionabali sonatione gratias egit Deo, » Br. bas.), ipse autem magis magisque mansit in orationibus. Demum pet intus crepidiniis spacium suis auribus clariùs sonorabiliùsque allatus est metalli sonitus, sacer igitur Ymerius anxius de terna tintinnabuli insonatione suum famulum alloquitur dicens . « Virtutis te signum audire non posse miror.» Is namque diligenter erigens aures protinus audivit sonantem nollam in latere montis positam. Venerabilis presbiter Ymerius gracias agit Deo; transacto verò noctis crepusculo ipsam in partem, in quà sonitus increpuerat, ( «Angelo praevio, ducatum habuit. Dùm autem consideraret amaenitatem loci, accessit vir virtutis reverendae, amputavitque ex ea quemdam surculum in quo nolam pepensam

P. 1p. 2 ; p. 3 ; p. 4 ; p. 5 ; p. 6 ; p. 7 ; p. 8 ; p. 9 ; p. 10 ; p. 11 ; p. 12 ; p. 13 ; p. 14 ; p. 15 ; p. 16 ; p. 17 ; p. 18 ; p. 19 ; p. 20 ; p. 21; p. 22 ; p. 23 ; p. 24 ; p. 25 ; p. 26 ; p. 27p. 28 , p. 29 ; p. 30 ; p. 31;
p. 32 ; p. 33 ; p. 34 ; p. 35 ; p. 36 ; p. 37 ; p. 38 ; p. 39 ; p. 40 ;
Abbaye Saint Benoît ; Chapelle du Vorbourg

Pour nous contacter :

Téléphone : + 41 (032) 422 21 41
Télécopie : + 41 (032) 422 21 41Messagerie : portier@abbaye-saint-benoit.ch