Vita  (suite)

repererat, quem decorticans fixit in terra. » Br. bas.), cum omni celeritate angelo previo ducatum habuit, visumque super memoratum signum festinus accipiens deosculansque ac sinui commendans, subito superni luminis gracia infusus circumquaque habuit intuitum. Dum autem consideraret amenitatem loci, ex inproviso juxta densam corilum apparuit sus silvatica cum tribus porcis ex more voluta luto, fricans se ad arborem prefatam. Extensa autem isdem pater manu signum crucis edidit, oblitaque ferocitatis sue per crucis dominici signum sus mansueta et domestica effecta est. Interea accessit vir vite reverendus ad corilum, amputavitque ex ea quendam furculum in quo nollam appensam repererat; quem decorticans sustentaculi ferulam fecit, super quam incumbens diutius sanctus oravit Ymerius ut summi Dei pietas fontis sibi venam aperiret. Orante itaque sancto Ymerio, de loco (« De loco in quem surculum fixerat, largiter fores effluere coepit, usque in hodiernum diem salutem praestans infirmis. » ) quo ferulam finxerat largiter aqua effluere coepit, qui fons usque in hodiernum diem salutem prestat infirmis. Mox itaque vir Dei agnovit quod labor sui operis ibi haberet portum. Ex templo igitur exutus indumento spinarum acaleos in ulticarumque asperitatem incidere et evellere, incendiisque concremando destruere, Deo sibique locum mundare, templumque preparare curavit, bene igitur jam de foris desiderium suum extinxerat quod diucius intus in animo ardebat. Hujus sancti Ymerii studium fuit super vicinas arbores domum edificare in quo omnibus ad se venientibus caritatis gratiam libentissime hospitum preparabat, et eterne vite desidenio saciabat, si quando culpas quorumlibet agnosceret nunquam ab increpatione parcebat, sed amoris igne succensus studebat per linguam eis servire. Cuncti vero longe lateque positi, audientes oppinionem sancti, frequenter illi transmittebant oblacionum munera. Vir igitur inclitus Ymerius oratorium sibi in honore beatissimi Martini confessons Christi («  Undè dibi in eodem loco in honore beati confessoris. » Br. bas.), cujus sacras reliquias secum ex provincia attulerat, instruxit, ibique nocturno tempore ( « Silve duerno. » Br. bas.) quiescentibus cunctis seipsum Deo flendo offerebat ; dum verò in corporis virtute et in suo fuit robore per singulos dies sacra missarum sollemnia celebravit, nimio se luctu conficiens non solum pro suis criminibus, verum etiam pro tocius mundi; cumque vir sanctus die quadam dominicum corpus perficeret, affuit mutus cujus ad loquendum lingua nunquam fuerat soluta, quem Christi sacerdos advocans libatum Domini corpus ori ejus, commendans diu muta ad loquendum lingua mox est soluta. Igitur post pactum miraculum, longo jam confectus senio

P. 1p. 2 ; p. 3 ; p. 4 ; p. 5 ; p. 6 ; p. 7 ; p. 8 ; p. 9 ; p. 10 ; p. 11 ; p. 12 ; p. 13 ; p. 14 ; p. 15 ; p. 16 ; p. 17 ; p. 18 ; p. 19 ; p. 20 ; p. 21; p. 22 ; p. 23 ; p. 24 ; p. 25 ; p. 26 ; p. 27p. 28 , p. 29 ; p. 30 ; p. 31;
p. 32 ; p. 33 ; p. 34 ; p. 35 ; p. 36 ; p. 37 ; p. 38 ; p. 39 ; p. 40 ;
Abbaye Saint Benoît ; Chapelle du Vorbourg

Pour nous contacter :

Téléphone : + 41 (032) 422 21 41
Télécopie : + 41 (032) 422 21 41Messagerie : portier@abbaye-saint-benoit.ch