Vita (suite)

religiosus Ymerius in corde suo decrevit qualiter suum corpus per martirium edomaret, lectum humane carni incommodum placuit sibi ex asperrimis facere petris, et per novem annorum curricula breve tantillum quod quievit, super ipsas rupes jacuit; sed et per aliud supplicium dilacerare se disposuit, timens ne aliquando relictum crimen intus in animo fuisset de carnis sue contagione, cotidie enim in nares cribratum cinerem ponebat, ut si quando ad se retraheret spiritum, cinis intrans per naris concavum evigilare faceret Dei famulum; preter hec talem isdem Dei famulus habuisse abstinencie castigacionem cognoscitur, tribus diebus in ebdomada semel modicum ordeacii panis sumebat, ipsum autem panem aqua et cinere confectum circa horam nonam sumebat. Cumque jam tempus esset ut tanta ac talis virtus remunerari debuisset, membrorum doler ad precordia rediit, et cum se morti proximum agnovisset, ad confessoris Christi Martini basilicam, quam ipse beatus Ymerius extruxerat, differri se jussit, atque pro exspectacione sui exitus psalmos ymnosque prout valebat cum clericis decantabat. Inter hec sancta illa anima carne soluta est ( « Pridie idus novembris. Post mortem quidem illius, cottidianis miraculis ejus memba coruscant, per eum cui est honor et gloria indeficiens. » Br. bas. « Carne sancto solutus est. Et post mortem multis miraculis coruscabat. » Man. B.). Post mortem quidem illius cotidianis miraculis ejus membra choruscant ad extinctum namque sancti Ymerii corpus egri veniunt et sanantur, demoniaci liberantur, leprosi mundantur, claudis gressus restituitur, cecis visus redditur, turba merencium et languencium variis infirmitatibus oppressa, salutis medicamentum anime simul et corpore percipit. Perpendite, dilectissimi, qualiter ejus anima vivit illic ubi semper vivit, cujus hic et mortuum corpus in tot miraculis vivit. Gratia Domini nostri Jesu Christi qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen. Explicit vita sancti Ymerii confessoris.

Gratia Domini Nostri
Jesu Christi !

P. 1p. 2 ; p. 3 ; p. 4 ; p. 5 ; p. 6 ; p. 7 ; p. 8 ; p. 9 ; p. 10 ; p. 11 ; p. 12 ; p. 13 ; p. 14 ; p. 15 ; p. 16 ; p. 17 ; p. 18 ; p. 19 ; p. 20 ; p. 21; p. 22 ; p. 23 ; p. 24 ; p. 25 ; p. 26 ; p. 27p. 28 , p. 29 ; p. 30 ; p. 31;
p. 32 ; p. 33 ; p. 34 ; p. 35 ; p. 36 ; p. 37 ; p. 38 ; p. 39 ; p. 40 ;
Abbaye Saint Benoît ; Chapelle du Vorbourg

Pour nous contacter :

Téléphone : + 41 (032) 422 21 41
Télécopie : + 41 (032) 422 21 41Messagerie : portier@abbaye-saint-benoit.ch